monumenta.ch > Augustinus > 73 > sectio 7

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 141, 7
Quae via, ipsae et viae: quemadmodum quae Ecclesia, ipsae Ecclesiae; et quod coelum, ipsi coeli. Pluraliter dicuntur, et singulariter dicuntur. Propter unitatem Ecclesiae, una Ecclesia: Una est columba mea, una est matri suae . Propter congregationes fraternas per loca, multae sunt Ecclesiae: Ecclesiae, inquit, Iudaeae quae in Christo, gaudebant quod ille qui nos persequebatur, nunc evangelizat fidem, quam aliquando vastabat; et in me glorificabant Deum . Ecclesias sic dixit, et unam Ecclesiam sic dicit: Sine offensione estote Iudaeis, et Graecis, et Ecclesiae Dei . Sic ergo et viae, et via; et semitae, et semita. Quare semitae, et quare semita? Quomodo quare Ecclesiae et Ecclesia rationem reddidimus, debemus et hinc reddere rationem. Semitae dictae sunt Dei, quia multa praecepta sunt: et quia eadem multa praecepta ad unum rediguntur, quia plenitudo legis charitas ; propterea viae istae in multis praeceptis ad unam colliguntur, et una dicitur, quia via nostra charitas est. Videamus si charitas via est. Audiamus Apostolum: Et adhuc supereminentiorem viam vobis demonstro . Quam dicis, o Apostole, supereminentiorem viam? Quam dico audi: Si linguis hominum loquar et Angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aeramentum sonans, aut cymbalum tinniens: et si habuero prophetiam, et sciero omnia sacramenta, et omnem scientiam; et si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum: et si distribuero omnia mea pauperibus, et si tradidero corpus meum ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest . Ergo charitatem dixit supereminentiorem viam. Magna ista via, fratres, magnum miraculum habet. Haec via certe, quia supereminentior est, et excellentior est; hoc enim supereminet, quod excelsum est. Nihil excelsius via charitatis, et non in illa ambulant nisi humiles. Has ergo semitas, dicit praecepta charitatis . Tu, inquit, cognovisti semitas meas: tu nosti quia quod pro te patior, amore patior; tu nosti quia charitas in me omnia tolerat; tu nosti quia et si trado corpus meum ut ardeam, habeo illam, sine qua illud non prodest homini.